

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 18
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum.Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judaeorum quaerere signa, unde Paulus:Judaei signa petunt, gentes sapientiam[I Cor. 1.].Ipse autem ut vidit.Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiae suae signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem haec spiritualiter tendant, exponit cum adjungit:Si autem et Satanas in seipsum divisus est.Si ego, ut vos dicitis, in principe daemoniorum ejicio daemonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiae ejus stare non potest. Si autem daemon daemonem non potest expellere, falso dicitis me in principe daemoniorum daemonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.